{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 247","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/247.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":127,"text":"Oportebat ergo, ut auferretur ab oculis eorum forma serui, quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. inde est et illud quod ait: si diligeretis me, gauderetis, quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem; quia, dum me ita uidetis et ex hoc quod uidetis aestimatis, minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem, quam cum patre habeo, non intellegitis. inde est et illud: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. tactus enim tamquam finem facit notionis, ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. ascensio autem ad patrem erat ita uideri, sicut aequalis est patri, ut ibi esset finis uisionis, quae sufficit nobis.]","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 246.53-58","label":"246.53 to 246.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.53"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 248.1-10","label":"248.1 to 248.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/248.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/248.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}