{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 249.61-75","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 249.61-75","ref":"249.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.61.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":286,"text":"hic iam intellegeremus patrem, nisi adiungeret et diceret: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in nouissima die. quid igitur? iam nec filius indicabit, quia dixit: ego non iudicabo illum, nec pater sed uerbum, quod locutus est filius? immo audi adhuc quod sequitur: quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui misit me pater, ille mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. et scio, quia mandatum eius uita aeterna est. quae ego loquor ita ut dixit mihi pater, sic loquor. si ergo non iudicat filius, sed uerbum, quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum, quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit, quid dicat et quid loquatur: pater utique iudicat, cuius uerbum est, quod locutus est filius, atque ipsum uerbum, uerbum patris, idem ipse est filius. non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum. uideamus ergo, ne forte quod ait: ego non ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit: \"ego non ex 'me natus sum\". si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est uerbum patris. plerumque enim dicit: dedit mihi pater; in quo uult intellegi, quod eum genuerit pater, ut non iam tamquam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse, ut haberet, genuisse est, ut esset. non enim sicut creatura, ita dei filius ante incarnationem et ante assumtam creaturam unigenitus, per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit filio habere uitam in semet ipso;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 249.47-60","label":"249.47 to 249.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.47"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 249.76-93","label":"249.76 to 249.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/249.76"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}