{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 25.1-12","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 25.1-12","ref":"25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/25.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Mosen quod de his uerbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque uerum esse: o uita pauperum deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram. qui non mihi hoc dicunt quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Mose sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est; et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem quod contendunt non hoc sensisse Mosen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo; quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt indicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius, sed omnium nostrum quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 24.23-45","label":"24.23 to 24.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/24.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/24.23"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 25.13-24","label":"25.13 to 25.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/25.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/25.13"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}