{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.26-30","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 250.26-30","ref":"250.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.26.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":291,"text":"in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: humiliauit se, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris — utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: omne iudicium dedit filio, satis hic apparet, quia, si secundum illud diceretur, secundum quod dictum est: dedit filio habere uitam in semet ipso, non utique diceretur: pater non iudicat quemquam: secundum hoc enim, quod aequalem pater genuit filium, iudicat cum illo. secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio non in forma dei, sed forma filii hominis apparebit, non quia non iudicabit qui omne iudicium dedit filio, cum de illo filius dicat: est qui quaerat et iudicet, sed ita dictum est: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ac si diceretur: \"patrem nemo uidebit in iudicio uiuorum et mortuorum, sed omnes filium\", quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis uideri, cum et illi uidebunt in quem pupugerunt. Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia index forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris, sed filii, nec ea filii, in qua aequalis est patri, sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. paulo post enim dicit: amen dico uobis, quia qui uerba mea audit et credit in eum qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet de morte inuitam.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.15-25","label":"250.15 to 250.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.15"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.31-44","label":"250.31 to 250.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}