{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.31-44","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 250.31-44","ref":"250.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":314,"text":"haec uita aeterna est illa uisio, quae non pertinet ad malos. deinde sequitur: amen, amen dico uobis, quia ueniet hora et nunc est, cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. et hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut credant, quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiant minorem patre in forma serui, (ut credant, quia aequalis est patri in forma dei.) et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: sicut enim habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere insemet ipso. deinde uenit ad uisionem suae claritatis, in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. sequitur enim et dicit: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. puto nihil esse manifestius. nam quia filius dei est et aequalis est. patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi, sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam, ut boni et mali eum uideant iudicantem, quia filius hominis est. uisio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt, id est solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia ostendere se ipsum illis. et ideo uide quid sequitur: nolite, inquit, mirari hoc. quid nos prohibet mirari nisi illud quod re uera miramur omnis, qui non intellegit, ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere, quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur, ut diceret, quoniam filius dei est? sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possunt, oportet autem, ut iudicem uiuorum et mortuorum, cum coram iudicabuntur, et iusti uideant et iniqui: nolite, inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora, in qua omnes qui iudicabuntur sunt audient uocem eius, et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae, qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.26-30","label":"250.26 to 250.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.26"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.45-56","label":"250.45 to 250.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.45"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}