{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.45-56","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 250.45-56","ref":"250.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.45.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"ad hoc ergo oportebat, ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes uiderent eum in forma, in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad uitam aeternam. quae est autem uita aeterna nisi illa uisio, quae non conceditur impiis? ut agnoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. quomodo et ipsum dominum Christum nisi quemadmodum unum uerum deum, qui ostendit se ipsum illis, non quomodo se ostendit etiam puniendis in forma filii hominis ? Secundum illam uisionem bonus est, secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quoniam quam bonus deus Israhel rectis corde! quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero itaque malorum omnium et infidelium. propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae respondit: quid me, inquit, interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus, cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: bonus. inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sni profert mala. sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam uidetur deus, sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur, quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: quid me interrogas, inquit, de bono? id est \"istam formam, quam uides, quid me interrogas de bono et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? haec forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.31-44","label":"250.31 to 250.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.31"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 250.57-60","label":"250.57 to 250.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/250.57"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}