{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 252","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 252","ref":"252","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/252","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/252.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":278,"text":"Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem — non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant, quod minor sit, sed quod de patre sit — ita non hinc efficitur, ut minor sit spiritus sanctus, quia dictum est de illo: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur; secundum hoc dictum est, quod de patre procedit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 251","label":"251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/251"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 253","label":"253","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/253"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}