{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 256","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/256.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":345,"text":"Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est: \"dabo illis de spiritu sancto, quem iam tibi dedi\". si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 255","label":"255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/255"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 257","label":"257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/257"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}