{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 26.38-48","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 26.38-48","ref":"26.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.38.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum egerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior — quia profecto meliora sunt formata quam informia — et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret. In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit. lta cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque uerum est ? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit ?","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 26.19-37","label":"26.19 to 26.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.19"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 26.49-53","label":"26.49 to 26.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/26.49"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}