{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.135-151","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 264.135-151","ref":"264.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.135.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":289,"text":"apud se autem deus est, etsi nemini detur, quia deus erat patri et filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. ita enim datur sicut dei donum, ut etiam se ipsum det sicut deus. non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: spiritus ubi uult spirat; et apud apostolum quod iam supra commemoraui: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. non est illis condicio dati et dominatio dantium, sed concordia. dati et dantium. Quapropter, sicut sancta scriptura proclamat, deus caritas est, illa quae ex deo est et in nobis id agit, ut in deo maneamus et ipse in nobis. et hoc inde cognoscimus, quia de spiritu suo dedit nobis; ipse spiritus est deus caritas. deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius, quam ut ipse sit caritas, quae dicitur et deus et ex deo? et si caritas, qua pater diligit filium et patrem diligit filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid conuenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? hoc enim sanius creditur uel intellegitur, ut non solum spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt, sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus, quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod ambigit nequaquam pietas. et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.123-134","label":"264.123 to 264.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.123"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.152-160","label":"264.152 to 264.160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}