{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.17-27","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 264.17-27","ref":"264.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.17.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":299,"text":"sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intellegentia, aliud est dilectio siue caritas, sed unum aliquid sit, quod omnia ualeat, sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. si ergo haec intellecta sunt et, quantum nobis in rebus tantis uidere uel coniectare concessum est, uera esse claruerunt, nescio, cur non, sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus et simul omnes non tres, sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus et simul omnes una cantu. sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus et simul omnes unus deus. Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. ideo autem addidi \"principaliter\", quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. sed hoc quoque illi pater dedit non iam exsistenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito uerbo dedit, gignendo dedit. sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. hinc enim factum est, ut proprie dei uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius, quam ut hoc sit spiritus sanctus? ut in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia, ita siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.1-16","label":"264.1 to 264.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.28-42","label":"264.28 to 264.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.28"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}