{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.58-72","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 264.58-72","ref":"264.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.58.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. propter quod paulo post dicit: nos diligimus, quia ipse prior dilexitnos. apostolus quoque Paulus: dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nullum est isto dei dono excellentius. solum est quod diuidit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus, ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transferuntur ad dextram. nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum, ut ardeat, nihil prodest. quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam uitam neminem bona tanta perducunt? ipsa uero dilectio siue caritas — nam unius rei est nomen utrumque — si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus, uel non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum, ut ardeat, si talis passionis nulla temtatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. sine caritate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. propter quod et apostolus Paulus: in Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur, sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremescunt. dilectio igitur, quae ex deo est et deus est, proprie spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas, per quam nos tota inhabitat trinitas.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.43-57","label":"264.43 to 264.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.43"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.73-89","label":"264.73 to 264.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}