{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.73-89","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 264.73-89","ref":"264.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":300,"text":"quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, uocatur etiam dei donum. quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est, quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum? An et hoc probandum est, donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? si et hoc exspectatur, habemus in euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. porro euangelista secutus adiunxit: hoc autem dixit de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. unde dicit etiam Paulus apostolus: et omnes unum spiritum potati sumus. utrum autem donum dei sit appellata aqua ista, quod est spiritus sanctus, hoc quaeritur. sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. nam dominus idem quando cum Samaritana muliere ad puteum loquebatur, cui dixerat: da mihi bibere, cum illa respondisset, quod Iudaei non conterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. dicit ei mulier: domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam uiuam? et cetera. respondit Iesus et dixit ei: omnis, qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. quia ergo haec aqua uiua, sicut euangelista exposuit, spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est, de quo hic dominus ait: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.58-72","label":"264.58 to 264.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.58"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.90-105","label":"264.90 to 264.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.90"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}