{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.90-105","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 264.90-105","ref":"264.90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.90.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":284,"text":"nam quod ibi ait: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, hoc in isto loco: fiet, inquit, in eo fons aquae salutis in uita aeterna. Paulus uero apostolus: unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi atque ut donationem Christi spiritum sanctum ostenderet, secutus adiunxit: propter quod dicit: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. notissimum est autem dominum legum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse spiritum sanctum, quo impleti qui crediderunt linguis omnium gentium loquebantur. nec moueat quod ait: dona, non \"donum\". id enim testimonium de psalmo posuit; hoc autem in psalmo ita legitur: ascendisti in altum, captiuasti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. sic enim plures codices habent, maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum. sed cum propheta dixerit: accepisti i n hominibus, apostolus maluit dicere: dedit hominibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero — quia in utroque est diuini sermonis auctoritas — ut sensus plenissimus redderetur. utrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse, utique in membris suis, propter quae membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris suis ait: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, ut propheta et apostolus, quia per donum, quod est spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, diuiduntur. non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa et alii illa, quamuis ipsum donum, a quo cuique propria diuiduntur, omnes habent, id est spiritum sanctum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.73-89","label":"264.73 to 264.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.73"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.106-122","label":"264.106 to 264.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.106"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}