{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 265","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/265.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":320,"text":"Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti, utrum deus filium nolens an nolens genuerit, ut, diceretur nolens, absurdissima dei miseria sequeretur, si autem nolens, continuo quod contendebat uelut inuicta ratione concluderet, non naturae esse filium, sed uoluntatis. at ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo, utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut, si responderet nolens, sequeretur illa miseria, quam de deo credere magna insania est, si autem diceret uolens, responderetur ei: \"ergo et ipse uoluntate sua deus est, non natura\". quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? sed uoluntas dei si et propria dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. nam quid est aliud caritas quam uoluntas? [Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum, nec alterius substantiae nec minorem, quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas sanctas uerum esse docuimus. de creatura etiam, quam fecit deus, quantum ualuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum, quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci — reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem — profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod uiuit. uerum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati, ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum satis esse uidebatur, admonui.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 264.152-160","label":"264.152 to 264.160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/264.152"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 266","label":"266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/266"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}