{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 269.1-11","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 269.1-11","ref":"269.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: \"si ergo\" inquam \"et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: \"de me non procedit\"? a quo autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus — ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus. ac per hoc spiritus sanctus, ut etiam de illo procedat, sicut procedit de patre, ab ipso habet patre. hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus, quales nos sumus. intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus, quoniam, si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. absit autem, ut inter deum patrem et dei filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre, nondum procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 268.41-49","label":"268.41 to 268.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/268.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/268.41"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 269.12-21","label":"269.12 to 269.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.12"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}