{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 269.30-39","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 269.30-39","ref":"269.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.30.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":250,"text":"sed ad hoc lucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius, quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. quam quidem uoluntatem de cognitione procedere — nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit — non tamen esse cognitionis imaginem et ideo quandam in hac re intellegibili natinitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. potuisti et tu, quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, uix uidisti. sed illa lux, quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum, quod eis reprobatis intellegentia contuemur, haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam uidere non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis ?]'","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 269.22-29","label":"269.22 to 269.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.22"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 270.1-18","label":"270.1 to 270.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}