{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 27.65-76","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 27.65-76","ref":"27.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.65.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"ut dicente deo in.] r uerbe suo fiat lux, in bona uoluntate hoc eat in beneplacito eius pro modo sui generis maneret quod factum est et ideo dictum est quod placuerit scriptura dicente :- et facta est lux; et uidit deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae quae caeli et terrae nomine i. propter id quod ( de illa perficiendum erat commemorata est trinitas insinuatur creatoris- nam- ; di,.. cente. scriptura, in principio fecit deus caelum et terram, intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium 1 est;,, dicente autem scriptura, et spiritus dei superferebatur super aquam, completam commemorationem trinitatis agnoscimus ita et in conuersione atque perfectione creaturae ut rerum species digerantur, eadem, trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generatio, cum dicitur dixit. deus et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est. Sed cur commemorata prius quamuis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei, prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quae diligit subiciatur, propterea cam commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait; et alio loco: supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuare spiritum dei ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum cui superferri diceretur;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 27.51-64","label":"27.51 to 27.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.51"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 27.77-83","label":"27.77 to 27.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.77"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}