{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 270.1-18","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 270.1-18","ref":"270.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod in aquas amaras Mosen misisse legimus, ut amaritudine carerent, neque ille lapis, quem Iacob ad caput sibi posuit, neque illud pecus, quod pro filio immolauit Abraham. haec namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. sunt autem alia signa, quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt uerba. nemo enim utitur uerbis nisi ad aliquid, significandi gratia. ex quo intellegitur, quid appellem signa; res eas uidelicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. quam ob rem omne signum etiam res aliqua est. quod enim nulla res est, omnino nihil est. non autem omnis res etiam signum est. et ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus loquimur, ita loquemur, ut, etiam si earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disserimus, memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter se ipsas significant. Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum referre, si tamen amandum est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 269.30-39","label":"269.30 to 269.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/269.30"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 270.19-28","label":"270.19 to 270.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/270.19"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}