{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 271.16-27","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 271.16-27","ref":"271.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.16.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Quomodo uenit, nisi quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis? sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas inlabatur, fit sonus uerbum, quod corde gestamus, et locutio uocatur, nec tamen in eundem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud se manens integra formam uocis, qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita uerbum dei non commutatum caro tamen factum est, ut habitaret in nobis. Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. et quemadmodum medici, cum alligant uulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata uulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. sicut etiam ille qui medetur uulneri corporis adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido uel humido siccum uel quid aliud eius modi, adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo uulneri rotundum uel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eandem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia dei hominem curans se ipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. serpentis sapientia decepti sumus, dei stultitia liberamur. quemadmodum autem illa sapientia uocabatur, erat autem stultitia contemnentibus deum, sic ista quae uocatur stultitia sapientia est uincentibus diabolum. nos immortalitate male usi sumus, ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est, ut uiueremus. corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo uirtutum eius uitia nostra curantur. iam uero similia quasi ligamenta membris et uulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 271.1-15","label":"271.1 to 271.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/271.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 272","label":"272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/272"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}