{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 273.1-18","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 273.1-18","ref":"273.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":305,"text":"Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. quantumlibet enim homo excidit a ueritate, remanet illi dilectio sua et dilectio corporis sui. fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus dominari potuerit. inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum uindicare, quod uni proprie debetur deo. talis autem sui dilectio melius odium uocatur. inimicum est enim, quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori seruire nolit, rectissimeque dictum est: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et ideo fit infirmus animus et de mortali corpore cruciatur; necesse est enim, ut illud diligat et eius corruptione praegrauetur. immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi exsistit, sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili deo. cum uero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. Nemo ergo se odit. et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. sed neque corpus suum quisquam odit. uerum est enim quod ait apostolus: nemo umquam carnem suam odio habuit. et quod nonnulli dicunt malle se esse sine corpore omnino, falluntur; non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi uidentur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 272","label":"272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/272"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 273.19-31","label":"273.19 to 273.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/273.19"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}