{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 275","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/275.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":344,"text":"Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas. Sed fidei succedet species, quam uidebimus, speciei succedet beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus; caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. si enim credendo diligimus quod nondum uidemus, quanto magis, cum uidere coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, quanto magis, cum peruenerimus ? inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur, antequam habeatur, uilescit autem, cum aduenerit — non enim satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitatis — aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei uilescat, cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus est. Homo itaque fide, spe et caritate subnixus eaque inconcusse retinens non indiget scripturis nisi ad alios instruendos. itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, siue scientia, euacuabitur, quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac uita potest; nam in comparatione futurae uitae nullius iusti est et sancti uita ista perfecta. ideo: manent, inquit, fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas, quia et cum quisque ad aeterna peruenerit, duobus istis decedentibus caritas auctior et certior permanebit. Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad ista tria relaturus ad tractationem illorum librorum securus accedat. cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. conscientiam uero bonam subiunxit propter spem; ille enim se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat cui malae conscientiae scrupulus inest. tertio: et fide, inquit, non ficta. si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum et recte uiuendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 274.22-37","label":"274.22 to 274.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/274.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/274.22"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 276","label":"276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/276"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}