{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 278.1-10","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 278.1-10","ref":"278.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/278.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/278.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":277,"text":"Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde 85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis? num aliud homo discit, quam cum illud planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos quasi dentes ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus emollita duritia quasi demorsos mansosque transferre. oues etiam iocundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes de lauacro, id est de baptismate, creaturas omnes geminos, duo praecepta dilectionis, et nullam esseab isto sancto fructu sterilem uideo. sed quare suauius uideam, quam si nulla de diuinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inueniri. qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promtu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus est. magnifice igitur et salubriter spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 277","label":"277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/277"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 278.11-22","label":"278.11 to 278.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/278.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/278.11"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}