{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 28","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/28.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":138,"text":"Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus deus est; sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit. mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. ubi eum audimus P nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio feoit deus caelum et terram. numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. locuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet annuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram; qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei,","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 27.77-83","label":"27.77 to 27.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/27.77"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 29.1-11","label":"29.1 to 29.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/29.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}