{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 280","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/280.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":253,"text":"Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. nam et de serpente quod notum est totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum inlustrat sensum illum, quod dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam caput necetur in nobis, si parcentes corpori negemus deum. uel illud, quod per cauernae angustias coartatus deposita uetere tunica uires nouas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam serpentis astutiam exuendumque ipsum ueterem hominem, sicut apostolus dicit, ut induamur nouo, et exuendum per angustias dicente domino: intrate per angustam portam! ut ergo notitia naturae serpentis inlustrat multas similitudines, quas de hoc animante scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem; sic lapidum, sic herbarum uel quaeque tenentur radicibus. nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa inluminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur, et ignorantia berylli uel adamantis claudet plerumque intellegentiae fores. nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. multi autem propter ignorantiam hysopi, dum nesciunt, quam uim habeat uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino inuenire non possunt, quare sit dictum: asparge me hysopo, et mundabor.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 279","label":"279","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/279"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 281","label":"281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/281"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}