{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 283","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/283.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":291,"text":"Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui VIIII Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. dicit enim ciuitatem nescio quam — non enim nomen recolo — locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. ita contigisse, ut opera sua quoque illa artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emtas, ut in Apollinis templo dedicarentur. quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. non ergo Iuppiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit, siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas scripturas rapere potuerimus, nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum deum dicunt esse Mercurium, aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicauerunt et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. immo uero quisquis bonus uerusque christianus est, domini sui esse intellegat ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet doleatque homines atque caueat, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt.,","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 282","label":"282","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/282"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 284.1-10","label":"284.1 to 284.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}