{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 284.1-10","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 284.1-10","ref":"284.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum, quas instituerunt homines, alteram earum, quas animaduerterunt iam peractas aut diuinitus institutas. illud quod est secundum institutiones hominum partim superstitiosum est, partim non est superstitiosum. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae, ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, aruspicum et augurum libri. ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sine in praecantationibus siue in quibusdam notis, quos caracteres uocant, sine in quibusque rebus suspendendis atque ligandis uel etiam saltandis quodam modo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de strutihonum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextra manu sinistrum pollicem teneas. his adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. atque illud, quod lapidem calcant tamquam diremtorem amicitiae, minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. sed bellum est, quod aliquando pueri uindicantur a canibus. nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem, qui medius interuenerit, ferire audeant, non impune; namque a uano remedio cito ille interdum percussorem suum ad uerum medicum mittit. hinc sunt etiam illa: limen calcare, cum ante domum suam transit;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 283","label":"283","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/283"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 284.11-22","label":"284.11 to 284.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/284.11"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}