{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.16-37","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 285.16-37","ref":"285.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.16.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"cum ergo sint uerae conexiones non solum uerarum sed etiam falsarum sententiarum, facile est ueritatem conexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter ecclesiam sunt; sententiarum autem ueritas in sanctis libris ecclesiasticis uestiganda est. Ipsa tamen ueritas conexionum non instituta, sed animaduersa est ab hominibus et notata, ut eam possint uel discere uel docere; nam est in rerum ratione perpetue diuinitus instituta. sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs et naturas animalium uel stirpium uel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab hominibus institutas, et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se uel homine aliquo rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit: \"cum falsum est quod consequitur, necesse est, ut falsum sit quod praecedit uerissime dicit neque iste facit, ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. ex hac regula illud est quod de apostolo commemorauimus. praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruebat apostolus. porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur: neque Christus resurrexit. hoc autem quod sequitur falsum est; Christus enim resurrexit. falsum est ergo et quod praecedit. praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum. est igitur resurrectio mortuorum. quod totum breuiter ita dicitur: \"si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit. Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum\". hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. et haec regula pertinet ad ueritatem conexionum, non ad ueritatem sententiarum. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula. conexionis uera est et ipsa in conclusione sententia. in falsis autem sententiis conexionis ueritas est isto modo. faciamus aliquem concessisse: \"si animal est coclea, uocem habet\".","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.1-15","label":"285.1 to 285.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.38-58","label":"285.38 to 285.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.38"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}