{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.38-58","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 285.38-58","ref":"285.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.38.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":303,"text":"hoc concesso cum probatum fuerit uocem cocleam non habere, quo- Diam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cocleam. quae sententia falsa est, sed ex concesso falso uera conclusionis conexio. ueritas itaque sententiae per se ipsam ualet, ueritas autem conexionis ei eius cum quo agitur opinione uel concessione consistit. ideo autem, ut supra diximus, infertur uera conexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere uolumus paeniteat sensisse praecedentia, quorum consequentia uidet esse respuenda. iam hinc intellegere facile est sicut in falsis sententiis ueras, sic in ueris sententiis falsas conclusiones esse posse. fac enim aliquem proposuisse: \"si iustus est ille, bonus est et esse concessum; deinde assumsisse: \"non est autem iustus\"; quo item concesso intulisse conclusionem: \"non est igitur bonus\". quae tametsi uera sint omnia, non est tamen uera regula conclusionis. non enim, sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod sequitur. quia uerum est, cum dicimus: nai orator est, homo est\", ex qua propositione si assumamus: \"non est autem orator\": non erit consequens, cum intuleris: \"non est igitur homo\". Quapropter aliud est nosse regulas conexionum, aliud sententiarum ueritatem. in illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. consequens est: \"si orator est, homo est\"; \"si homo est, orator est\" inconsequens; repugnans: \"si homo est, quadrupes est\". hic ergo de ipsa conexione iudicatur. in ueritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum conexio consideranda est. sed ueris certisque sententiis cum incertae uera conexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. quidam autem sic se iactant, cum ueritatem conexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit ueritas. et rursus quidam plerumque retinentes ueram sententiam male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant, cum melior sit qui nouit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui nouit consequens esse, ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.16-37","label":"285.16 to 285.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.16"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 285.59-66","label":"285.59 to 285.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/285.59"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}