{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 289.1-13","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 289.1-13","ref":"289.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":287,"text":"Qui eo loco animi est, ut per nos instrui ualeat, sciat ambiguitatem scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus. Sed cum uerba propria faciunt ambiguam scripturam, primo uidendum est, ne male distinxerimus aut pronuntiauerimus. cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit, quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit, de qua satis egimus, cum de rebus in libro primo loqueremur. quod si ambae uel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut uideamus, cuinam sententiae de pluribus, quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur. iam nunc exempla considera. illa haeretica distinctio: in principio erat uerbum, et nerbum erat apud deum, et deus erat. uerbum, ut alius sit sensus: nerbum hoc erat in principio apud deum, non uult deum uerbum confiteri. sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: et deus erat nerbum, deinde subiungamus: hoc erat in principio apud deum. illa uero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait apostolus: et quid eligam ignoro. compellor autem e duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum, manere in carne necessarium propter uos. incertum est enim, utrum e duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. sed quoniam ita sequitur: multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut, cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem: concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 288.21-27","label":"288.21 to 288.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/288.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/288.21"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 289.14-26","label":"289.14 to 289.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.14"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}