{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 289.14-26","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 289.14-26","ref":"289.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.14.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":185,"text":"quae ambiguitas uno consequenti uerbo diiudicatur, quod positum est, enim. quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus sed etiam duorum habere concupiscentiam uideretur. sic ergo distinguendum est: et quid eligam ignoro. compellor autem ex duobus. quam distinctionem sequitur: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. et tamquam quaereretur, quare huius rei potius habeat concupiscentiam: multo enim magis optimum, inquit. cur ergo e duobus ©ompeUitur? quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: manere ia carne necessarium propter uos. ubi autem neque praescripto fidei neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest». nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur sententiam distinguere. ueluti est illa ad Corinthios: has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei capite nos: nemini nocuimus. dubium quippe est, utrum mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus secundum illam sententiam: ut sit sancta et corpore et, spiritu, an mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: et spiritus perficient.ea sanctificationem in timore dei capite nos. tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 289.1-13","label":"289.1 to 289.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/289.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 290.1-18","label":"290.1 to 290.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}