{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 291","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 291","ref":"291","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/291","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/291.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. nam in principio eauendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: littera occidit, spiritus autem uiuificat. cum enim figurate dictum sic accipitur. tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur, neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. qui enim sequitur litteram, translata uerba. sicut propria tenet neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem, sed si sabbatum audierit uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui Continuo uolumine repetuntur, et cum (audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fleri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. ea demum est miserabilis animae seruitus, Signa pro rebus accipere et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse. Quae tamen seruitus in ludaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita subiugati erant. ut unus in eis omnibus commendaretur deus. et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali seruitute uni omnium quem non uidebant placerent deo; quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum fuisse scribit apostolus. et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista deum, cum iam tempus reuelationis eorum uenisset, ferre non potuerunt atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum, populusque signis illis tamquam rebus astrictus non credebat deum esse uel a deo uenisse, quia ea sicut Iudaeis obseruabantur nollet attendere. sed qui crediderant, ex quibus facta est prima ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa, quae temporaliter imposita erant seruientibus, ad unius dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 290.37-38","label":"290.37 to 290.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/290.37"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 292.1-15","label":"292.1 to 292.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/292.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/292.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}