{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 300","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 300","ref":"300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/300.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":316,"text":"Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus ? aculeus autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio' dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in' paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat! animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus. mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio,' quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis subruitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 299.110-118","label":"299.110 to 299.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/299.110"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 301","label":"301","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}