{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 301b","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 301b","ref":"301b","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301b","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301b","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301b.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":176,"text":"Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. dixerunt enim, quia XLVI annis aedificatum templum. et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet VIIII menses et VI dies, qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a maioribus dictum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. VIII enim kal. apriles conceptus creditur, quo et passus. ita monumento nouo, quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea, congruit uterus uirginis, quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur VIII kalendas ianuarias. ab illo ergo die usque ad istum computati CCLXXVI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est, quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut euidentissime et robustissime euangelii testimonio declaratur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 301a","label":"301a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/301a"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 302.1-16","label":"302.1 to 302.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}