{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 302.52-62","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 302.52-62","ref":"302.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.52.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"euntibus autem illis uenit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui iudicat. et* quae paratae erant, id est quibus bonum coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt cum eo in nuptias, id est ubi munda anima sempiterno dei uerbo fecundanda copuletur. clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati — omnes enim resurgimus, inquit, sed omnes minime immutab i In U r - clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. nouissime autem ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis. non dictum est, quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem dei. sed magna est eius seueritas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. itaque respondens ait: amendico uobis, quod nescio uos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus, uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari. atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, qua uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus inueniatur, etiam cum illa uox media nocte sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt. Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 302.35-51","label":"302.35 to 302.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.35"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 302.63-73","label":"302.63 to 302.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/302.63"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}