{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 303.26-32","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 303.26-32","ref":"303.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/303.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/303.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/303.26.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":138,"text":"neque in sinistram; habet etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses exisse significat. post resurrectionem uero, cum uellet ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dextram partem, et capti sunt ingentes pisces CLIII mirantibus discipulis, quod, cum magni essent, retia non sunt disrupta. horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus uero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis et animo continebitur fides atque sapientia — quia animo ternarium numerum tributum diximus — quinquaginta ducimus ter: fiunt CL. cui numero trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata est; ita fiunt CLIII, qui numerus piscium ad dextram partem captorum inuenitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 303.13-25","label":"303.13 to 303.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/303.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/303.13"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 304.1-12","label":"304.1 to 304.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}