{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 304.13-25","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 304.13-25","ref":"304.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":284,"text":"hoc exemplum ad id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit et pertinaciam nondum uicerit, alius uero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit, debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se inuicem non ualent, cum aduersum se intenditur. nam aduersus aliquem tertium et duo irati sibi conueniunt et se tolerant, quamquam nec tolerare se inuicem (dicendi sunt, sed potius se inuicem) consolari. sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet; si autem aduersum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. et ideo in huius modi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua uis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae ualeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit. non enim se proicit, ut ambo iaceant, sed incuruat tamen, ut iacentem erigat. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine homi- Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 304.1-12","label":"304.1 to 304.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 304.26-36","label":"304.26 to 304.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.26"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}