{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 309.16-29","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 309.16-29","ref":"309.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.16.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"Sed suspicentur homines quaelibet opera bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam; sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur. de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio. et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia apertissime nullo bono merito praecedente. alioquin gratia iam non esset gratia. et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta dei prouidentia in manibus piorum quomodocumque perueniunt, aliquando filii fidelium non eam consequantur aliquo impedimento exsistente, ne possit periclitantibus subueniri. fiunt uero ista per occultam: dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae. quod ut apostolus diceret, quid praedixit? intuemini enim. agebat autem de Iudaeis et gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est ad gentes, et ait: sicut enim aliquando uos non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate: ita et hi non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem ueritatem, sed magnam profunditatem, quomodo conclusit deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala, ut uenirent bona, mox exclamauit atque ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! haec enim iudicia inscrutabilia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogitantes et procliues ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum putabant et iactitabant apostolos dicere: faciamus mala, ut ueniant bona.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 309.1-15","label":"309.1 to 309.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 309.30-40","label":"309.30 to 309.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.30"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}