{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 31.1-11","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 31.1-11","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/31.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":278,"text":"Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam qui anum nobiscum credunt omnium rerum esse principium ullamque naturam, quae non est quod deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ao simpliciter credere, at bonus deus conderet bona et essent post deum quae non essent quod est deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus deus. sed animas dicunt non quidem partes dei, sed factas a deo peccasse a conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa •orpora quasi uincula meruisse; et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. hinc Origenes iure culpatur; in libris enim, quos appellat nequ ἄϱχων, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non attendisse primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera dei subiungens: et uidit deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: et uidit deus omnia quae fecit, It ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono deo. ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec. mala uoluntas quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco t.suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam ' cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/30"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 31.12-18","label":"31.12 to 31.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/31.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/31.12"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}