{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 310.1-21","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 310.1-21","ref":"310.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":294,"text":"Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. numquid dicturi sumus: \"non potuit peccare\" qui tale habebat liberum arbitrium? aut: \"non potuit mori\" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut: \"non potuit bonum deserere\", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua? Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo aliquid fit. nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen, cum affuerint alimenta, eis fit, ut uiuat qui mori uoluerit. ergo adiutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit, ut uiuamus. at uero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. adiutorium est enim non solum, sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. quapropter hoc adiutorium et quo fit est et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 309.41-49","label":"309.41 to 309.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.41"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 310.22-33","label":"310.22 to 310.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.22"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}