{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 317.1-15","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 317.1-15","ref":"317.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":293,"text":"Recole, quid apostolus scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. dico autem, inquit, spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. non ait: \"ne feceritis\", quia eas non habere non poterant, sed: ne perfeceritis, id est: ne opera earum consensu uoluntatis impleatis. caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. uide, si non hoc est ad Romanos: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. deinde ad Galatas addit et dicit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. uide, si non hoc est ad Romanos: iam non ego operor illud, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, et: non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici uetat apostolus dicens: concupiscentias carnis ne perfeceritis. ipsa quippe sunt opera, de quibus sequitur et dicit: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus et cetera. si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quantumuis aguntur motibus, non tamen perficientur operibus. proinde cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamuis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamuis fiant. sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. hoc enim uolumus, cum perfectionem iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa uelle debemus. sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio,.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 316","label":"316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/316"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 317.16-23","label":"317.16 to 317.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}