{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.1-19","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 318.1-19","ref":"318.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"I. \"Ante omnia\" inquit ninterrogandusinterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo potest\". Respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut ea quae uult homo non faciat. II. \"Iterum quaerendum est\" inquit \"peccatum uoluntatis an necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis est, uitari potest.\" Respondemus quod supra et, ut sanemur, inuocamus eum cui dicitur in psalmo: de necessitatibus meis educ me.- III. \"Iterum\" inquit \"quaerendum est: quid est peccatum, naturale an accidens? si naturale, peccatum non est. si autem accidens est, recedere potest, et quod recedere potest, uitari potest, et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest.\" Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae praesertim uitiatae — unde facti sumus natura filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per legum Christum dominum nostrum. IIII. \"Iterum\" ait \"quaerendum est: quid est peccatum, actus an res ? si res est, auctorem habeat necesse est, et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius auctor induci uidebitur. at si hoc dici impium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur actus est, immo uero quia actus est, uitari potest\".","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 317.16-23","label":"317.16 to 317.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.20-34","label":"318.20 to 318.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.20"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}