{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.35-54","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 318.35-54","ref":"318.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.35.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":307,"text":"hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare iustos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. VI. \"Iterum\" ait \"quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est, aut quia praeceptum est, potest. nam quomodo praeciperetur quod fieri omnino non posset?\" Respondetur consultissime homini praecipi rectis passibus ambulare, ut, cum se non posse perspexerit, medicinam requirat; quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per Iesum Christum dominum nostrum. VII. \"Iterum\" ait \"quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens est, ut uel dubitet fieri posse quod deum uelle non dubitet?\" Respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena. VIII. \"Iterum\" ait \"quaerendum est: quomodo uult deus esse hominem, cum peccato an sine peccato? procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec impietatis blasphemia sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult. quasi quem ad hoc deus creauerit, ut possit esse quod nolit et non possit esse quod uelit, et ut contra suam magis, quam ut secundum suam exsisteret uoluntatem.\" Iam superius responsum est; sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus: tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas, tunc plena sanitas, quando plena caritas — p len i t udo enim legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus I eum sicuti est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.20-34","label":"318.20 to 318.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.20"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.55-74","label":"318.55 to 318.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.55"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}