{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.75-88","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 318.75-88","ref":"318.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.75.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"\"Proinde\" inquit \"deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei ut faceret insuper imperauit. quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum estu. Respondemus: quia ergo non se ipse homo, sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse, ut sit bonus, refecit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum. nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam, sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. X. ,,Iterum\" ait \"quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa, quae prohibita sunt, uitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur quod uel caueri uel impleri non posset, et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa, quae uetantur, posse cauere quam quae imperantur efficere?\" Respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum.. est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus, quidquid aliud diuinitus praeceptum est, in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quidquid ergo dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.55-74","label":"318.55 to 318.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.55"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 318.89-105","label":"318.89 to 318.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.89"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}