{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 32.13-24","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 32.13-24","ref":"32.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":278,"text":"siue ergo in hanc fidem qui deuiauerant restituti sunt siue qui eam nondum nouerant illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. quod autem et in eis erroris est quamquam te cognouisse iam uideam, tamen quemadmodum contra talia disseratur ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est et non olim proditus. Quantum possum tamen etiam ego commoneo ut de diaboli angelorumque eius correptione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas; non quia diabolo et daemoniis inuidemus et eo modo quasi uicem maliuolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi inuidentiae stimulis agitati nostra itinera quibus in deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et ueracissimi iudicis ex nostra praesumtione nihil addere debemus. ipse enim se similibus eorum esse dicturum praedixit: ite in igne aeterno, qui paratus est diabolo et angelis eius; nec mouere debet ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est: in aeternum et in saeculum saeculi. latinus quippe interpres noluit dicere: in aeternum et in aeternum aeterni; sed quoniam id quod αἰὼν graece dicitur et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt: in saeculum et in saeculum saeculi. sed non dictum est ubi dictum est: ite in ignem aeternum; non enim dictum est αἰω̃να, sed αἰώνιον.quod m a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non asternum quod nemo umquam interpres ausus est dicere. quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intellegatur, aeternum uero nisi id quod sine fine est non soleat appellari, αἰὼνautem graece aliquando (aeternum, aliquando) saeculum significare intellegatur: tamen quod ex hoc nomine deriuatur et appellatur αἰώνιονipsi Graeci, quantum extimo, non solent intellegere nisi id quod non habet finem.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 32.1-12","label":"32.1 to 32.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 32.25-40","label":"32.25 to 32.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/32.25"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}