{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 33.34-47","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 33.34-47","ref":"33.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.34.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"ibi enim summa iustitia, ibi summa sapientia: et hoc deus est, de quo dictum est: soli sapienti deo. sed alia quaestio est, quantum iustitiae ipsius capiant angeli quantumque non capiant; cuius enim participatione iusti sunt, eius comparatione nec iusti sunt. sed alia est, ut dixi, ista quaestio, alia de sideribus et sole et luna, utrum uel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidis; quae corpora qui dubitant, quid sit omnino corpus ignorant. neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae nec in ipsis scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. immo uero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat scriptura diuina: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper: ut magis in istis temeraria praesumtio quam cauta ignoratio culpanda uideatur. certe ait apostolus: siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; esse itaque sedes, dominationes, principatus, potestates in caelestibus apparatibus firmissime credo et differre inter se aliquid indubitata fide teneo. sed quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint et quid inter se differant nescio; nec ea sane ignorantia periclitari me puto sicut inoboedientia, si domini praecepta neglexero; et ideo puto spiritu dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non tam exposita, sed raptim tacta atque perstricta, ut si cui forte tali quales nos non sumus, per altiorem reuelationem aliquid huius modi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos per quos nobis canonicarum scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. quantum enim quisque sciendo profecerit, infra illas se litteras inueniet, quas deus tamquam firmamentum supra omnia humana corda constituit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 33.25-33","label":"33.25 to 33.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.25"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/34"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}