{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 332.42-50","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 332.42-50","ref":"332.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/332.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/332.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/332.42.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":189,"text":"si uero non ualuerint hoc exponere, non audeant id quod in euangelio sine offensione non intellegunt, in aliquo libro cum temeritate culpare. Fiunt igitur temtationes per satanan non potestate eius, sed permissu domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro dei misericordia probandos et exercendos. et interest plurimum, in qualem quisque temtationem incidat. non enim in talem incidit ludas, qui uendidit dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus dominum negauit. sunt etiam humanae temtationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius, quam christiana tranquillitas postulat. de quibus apostolus dicit: temtatio uos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: fidelis deus, qui non uos sinat temtari super quam potestis ferre, sed faciet cum temtatione etiam exitum, ut possitis tolerare. in qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse, ut non temtemur, sed ne in temtationem inducamur. inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. sed cum temtationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut aduersis oriantur, nemo frangitur aduersarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 332.27-41","label":"332.27 to 332.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/332.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/332.27"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 333","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/333"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}