{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 336","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 336","ref":"336","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/336","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/336.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":336,"text":"Nolite ergo solliciti esse de crastino. non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus; tunc erit illud bonum et perfectum opus. crastinus enim, inquit, dies sollicitus erit sibi ipse, id est ut cum oportuerit sumas cibum uel potum uel indumentum. cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit, aderunt haec, quia nouit pater noster quod horum omnium indigemus. sufficit enim, inquit, diei malitia sua, id est: sufficit quod ista sumere urguebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis. pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. huic ergo poenae temporalis necessitatis nolite addere aliquid grauius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam sed etiam propter hanc explendam milites deo. Hoc autem loco uehementer cauendum est, ne forte, cum uiderimus aliquem seruum dei prouidere, ne ista necessaria desint uel sibi uel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum domini facere et de crastino esse sollicitum. nam et ipse dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum, ne quis scandalum pateretur, cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur; quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, ludas fuit, qui eum tradidit. sicut et apostolus Paulus potest uideri de crastino cogitasse,' cum dixit: de collectis autem in sanctis sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans. his et huius modi scripturarum locis apparet dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista deo militat, ut in operibus suis non regnum dei, sed istorum adquisitionem intueatur. ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum dirigitur, ut etiam in istorum prouisione regnum dei cogitemus, w in militia uero regni dei ista non cogitemus. ita enim, etiam si aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram deus sinit, non solum non debilitant propositum, nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant: gloriamur enim, inquit, in tribulationibus.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 335a","label":"335a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/335a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/335a"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.1-15","label":"337.1 to 337.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}