{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.1-15","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 337.1-15","ref":"337.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"Nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. quod enim scriptum est: ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra uel blasphemiae uel furta uel ebriositas et si qua sunt alia, de ..quibus nobis iudicare permittitur dicente apostolo: quid enim mihi eos qui foris sunt iudicare? nonne de eis qui intus sunt uos iudicatis? de genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine uitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus indicari eos qui carnibus uescebantur et uinum bibebant ab eis qui se ab huius modi alimentis temperabant: qui manducat, inquit, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non indicet. ibi etiam ait: tu quis es, ut iudices alienum seruum? suo domino aut stat aut cadit. de talibus enim rebus, quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamuis possint etiam non bono, nolebant illi, cum homines essent, in occulto cordis ferre sententiam: de quibus deus solus iudicat. Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: nolite ante tempus quicquam iudicare, quoad usque ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt; de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. horum autem ueniet tempus ut iudicentur, cum deus inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. item alio loco idem dicit apostolus: quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 336","label":"336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/336"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.16-31","label":"337.16 to 337.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.16"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}