{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.46-61","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 337.46-61","ref":"337.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.46.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":290,"text":"ut si feruenti uerbi gratia ira ille peccauit, tu odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. odium est enim ira inueterata, quasi quae uetustate ipsa tantum robur acceperit, at merito appellaretur trabes. fieri autem potest, ut, si irascaris homini, uelis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum uelle corrigere. Quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui: id est primo abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. et bene ait: hypocrita. accusare enim uitia officium est bonorum uirorum et beniuolorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt et ostentant in persona quod non sunt. hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. et est uere multum canendam et molestum simulatorum genus, qui cum omnium uitiorum accusationes odio et liuore suscipiant, etiam consolatores uideri se nolunt. et ideo pie cauteque uigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere uel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit uitium, quod numquam habuimus uel quo iam caruimus; et si numquam habuimus, cogitemus et nos homines esse et habere potuisse; si uero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem uel obiurgationem non odium, sed misericordia praecedat, ut sine ad correctionem eius propter quem id facimus, siue ad peruersionem ualuerit — nam incertus est exitus — nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. si autem cogitantes nosmet ipsos inuenerimus in eo esse uitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemescamus et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum inuitemus.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.32-45","label":"337.32 to 337.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.32"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 337.62-72","label":"337.62 to 337.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.62"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}